Epistola ad Ephesios*

Caput 2: Versus 11

Propter quod.Ut sciatis omnia esse a gratia Dei. Contulerat Judaeos et gentes, quod utrique sub peccato fuissent, nunc ostendit gentes fuisse indigniores et improperia Judaeorum perpessas, ut modo aequales Judaeis, magis sint obnoxii gratiae Dei.Aliquando vos.In quibusdam codicibus reperitur scriptum esse:qui,ibi:vos qui gentes eratis,et secundum hoc suspensive legitur usque ibi:Nunc autem in Christo,etc.; eodem tamen manente sensu.
(* Traductions européennes)